Adeste, fideles

Lyrics

Adeste, fideles
Laeti, triumphantes
Venite, venite in Bethlehem
Natum videte Regem Angelorum
Venite, adoremus
Venite, adoremus
Venite, adoremus Dominum

Deum de Deo
Lumen de Lumine
Gestant puellae viscera
Deum verum, genitum non factum

Chorus

En grege relicto
Humiles ad cunas
Vocati pastores appropriant
Et nos ovanti gradu festinemus

Chorus

Stella duce, Magi
Christum adorantes
Aurum, thus, et myrrham dant munera
Jesu infanti corda praebeamus

Chorus

Pro nobis egenum
Et foeno cubantem
Piis foveamus amplexibus
Sic nos amantem quis non redamaret

Chorus

Cantet nunc ‘Io!’
Chorus angelorum
Cantet nunc aula caelestium
‘Gloria in excelsis Deo!’

Chorus

Ergo qui natus
Die hodierna
Jesu, tibi sit gloria
Patris aeterni Verbum caro factum

Chorus

More information

More Christmas
More nursery rhymes lyrics with A